Psalms 70

AUG. De commendatione gratiae, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia. ID. Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali. CAS. Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt. Generalis justus loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis praesumamus. CAS. Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quae gratis datur, summa intentione commendat. etc. Duo promisit, duo alia reddit. AUG. Duo sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judaei et Christiani; alii non, ut pagani. CAS. Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum coepi pugnare. AUG. ex quo coepi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus. . CAS. Delectationi est mihi esse in te. Ut continua sint beneficia. AUG. Et in praesenti, etc., usque ad contra quam nil stat. CAS. Dixit beneficia, nunc petit ut gratias agere possit. Nam si Deus os non replet, non ardet desiderium. AUG. Id est, sine intermissione, etc., usque ad nomine ergo magnitudinis omnia includit. CAS. De gratia tempore senectutis et senii danda. AUG. Senectus in Christo, dum prodigium factus est, dum infirmatus in cruce et irrisus; quod dicitur senectus, quia ex vetustate assumpsit, unde: Rom. 6.. AUG. Dicitur hoc de Christo, qui inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil posset comprehensus. Sed hic de membris ejus dicitur hoc, quia et illa talia ex nostra persona habuit. AUG. Unde alibi: id est, quare me derelictum putant malo suo. CAS. Longe putant, dum tardat; ut gravioribus exponat. etc. CAS. Quia disposita Dei non mutantur. Alias, committentes animam meam. AUG. Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur. ID. Ut fecit uxor Job, quae ait: Job. 7.. Ut etiam ait uxor Tobiae: Tob. 4, 2. Hoc dicebat ut displiceret illi Deus. AUG. Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione et resurrectione, quod inferiora docent. AUG. Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam aeternam, quae est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: Christum, sed ne aliter acciperes, addit: Quare? quia non approbatur ex operibus legis justificari quemquam. Et hoc est: id est, figuras legis per quod fiam potens. AUG. Vel ita, etc., usque ad justitiae serviat. ID. Praedicabo salutem tuam tota die, etc., usque ad quia habitu inventus est ut homo Philip. 2., et surgit mortuus. . CAS. Per libros, vel inspirando usque nunc: per spatia temporum crevit doctrina. Quod de iniquo justus. AUG. Quid mirabilius quam mortuos suscitare? etc., usque ad hoc est a juventute et nunc. ID. Aliqui notant quatuor tempora Ecclesiae, aliqui tantum tria distingui, idem significantes per et Unde juventus Ecclesiae fuit quando virtus martyrum dimicavit. CAS. Progrediens vero tempus, nunc, cum fides per Ecclesias proficit. AUG. Senecta, id est, gravis aetas, quando incipiet frigescere charitas multorum, cum mundi tempora decrescunt. CAS. Occiduum tempus, etc., usque ad contra quos Dominus: etc. Matth. 21. . Et ne putes quod solus homo egeat gratia, etc., usque ad continet in eo quod sunt. Quia homo Deus sedet ad dexteram Patris regnans cum eo. Utrumque mirabile, per gratiam redimi hominem, qui per justitiam damnatus erat. etc. Cui personae quae gratia sit, captivae scilicet, utraque resurrectio mentis et corporis; unde promittit gratias. . CAS. In vivificatione spiritus vel contemplativa vita. AUG. Ipsis internis labiis quibus tacite clamat Deum. Tunc locus est verae et securae exaltationis, cum non licet impiis dominari.